Hľadaný výraz: Mt 12,38-42, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: “ Magister, volumus a te signum videre ”. 39 Qui respondens ait illis: “ Generatio mala et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. 40 Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. 41 Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plus quam Iona hic! 42 Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic!

1

mail   print   facebook   twitter